monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29 > 108 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 18
Trigesimo: Quoniam tu es protector meus. Rursum in hoc loco nomen Domini additum est; et ne eadem semper inculcem, observare debetis nomen Domini et Dei saepissime additum; et id vos debere sequi quod de Hebraico et de Septuaginta Interpretibus emendavimus. In eodem: Ego autem dixi in excessu mentis meae . Pro quo in Latinis codicibus legebatur, in pavore meo, et nos iuxta Graecum transtulimus, ἐν τῇ ἐκστάσει μου, id est, in excessu mentis meae; aliter enim Latinus sermo ἔκστασιν exprimere non potest, nisi mentis excessum. Aliter me in Hebraico legisse noveram, in stupore et admiratione mea.